137
91
DE CHEMIA.
praeparauimus ante intellectum, et co¬
gnitionem operis, et praeparationem
quam cognouimus ex omnibus prae¬
missis, & uidimus quod omnia erant
uana, unde proiecimus uana & lauda¬
mus Deum, qui notificauit nobis uani-
tatem omnium talium, & egimus ei gra-
tias, & sciui cum dixerunt lapis noster,
quod est res, appropriata eis pręter ho¬
mines. Igitur necesse erit nobis inuesti¬
gare illum. Et quod dixerunt uerba no-
stra in manifesto sunt corporalia, & in
occulto spiritualia, quae cum audiuimus,
quaesiuimus cognitionem huius occul¬
ti. Spirituale quidem occultauerunt, &
manifestauerunt per aliud, ad res cor¬
porales. Hoc non potest intelligi nisi
per sensus interiores, & ueram rationem
& intellectum, & non apprehendimus
ab eis, quae percepimus in manifesto
auditu. Veruntamen inquirimus oc¬
cultum, quod occultum occultauerunt
oculto sensui nostro, quod si non esset
non extraheretur, quòd cogitauerunt
in cordibus suis. Ego autem declaraui
uobis quod occultauerunt, & non ab¬
scondi