193
Instrumen¬
ta animae
cur mollia
esse oportue¬
rit.
74
THOM. ERASTVS
sum & aquae speciem habens aurum est:
& proinde incoctile. An metalla liquata
metalli naturam perdiderunt? Aequè
stultè dicunt, cuiusque rei temperamentum as¬
sumere. Si sic esset, insanis benè, in aegris
malè temperatum esset. Aequè igitur
morbosa in morbis retineret, quomodo
sana in sanitate servaret. Sed satis osten¬
sum est, vel ob id metalla inepta maxi¬
esse, ut corpora nostra instaurent aut
nutriant, quia nimis sunt dura & terrea.
Equidem instrumenta animae nostrae mol¬
lia & flexilia esse oportet: duriora si fie¬
rent minimè usibus eius apta exsisterent.
Perspici ex eo potest, quod pili, ungues,
ossa, chartilagines, ligamenta, propter sic¬
citatem & duritiam expertia sunt sen¬
sus: & aegre admodum nutriuntur. Cer¬
te usum Animae non praebent instar alia¬
rum partium: sed ad sustentationem alia¬
rum partium & compactionem tantum
ferè facta sunt. Quòd si ex metallis ali¬
menta fabricari possent, vix partes alias
nuntrirent, quàm modo dictas. Quare fru¬
stra & stultè nihilominus tantis labori¬
bus & sumptibus pararentur. Nam hae
partes