137
109
DE CHEMIA.
dit de coelo post exaltationem eius ad
illud, et peruenit ad illum uirtus supe¬
rior, et inferior per attractionem aëris.
Cumque descenderit super terram, uiui¬
ficabit eam post mortem eius, et uiuet
per eam, quidquid est in ea. Et per om¬
nia illa significant hunc lapidem, et ex
eo prodeunt omnia illa.
Et hic est lapis albus de quodixit Ro-
sinus. Scitote quod si feceritis corpus
album, recipite per id modum operis
sui, et relinquite illud in quo estis. Et de
hoc lapide dixit Philosophus. Est lapis,
et non lapis, hic est lapis quem assimu¬
lauit Aros sapiens, lapidi uel Aquilae.
Est enim lapis Aquilae, lapis cogni¬
tus, et est lapis in cuius uentre est lapis,
qui moritur, per quam significauit
quam ascendentem, et cinerem extra¬
ctum à cinere. Similiter est lapis in cu¬
ius uentre est lapis, qui moritur, quem
cum soluerunt, prodit ex eo aqua sua,
quae erat congelata in eo, et moritur
scendendo et exaltando ad aëra. Si¬
gnificant per hoc spiritum et animam.
qui est in uentre eius, et hic est lapis in
cuius