485
QUAE SIT
tem rei quae ultimo perficit est consideratio electionis purae
substantiae argenti uiui, & est medicina quae ex illius ma¬
teria sumpsit originem & ex illa creata est etc. item ca¬
pitulo de quinque differentiis perfectionis. Per hoc igitur pa¬
tet ex quibus medicina elicitur nostra, nam per ea elicitur
quae maximae corporibus adiunguntur & amicabiliter eisdem
adhaerent alterantia. Ideoque cum in rebus caeteris exquiren¬
dis non inuenimus inuentione nostra rem aliam magis quàm
argentum uiuum naturis corporum amicari in natura sua.
Vnde eis miscetur, & postea figitur igne lento per hoc opus
nostrum in illo impendentes reperimus ipsum alterationum
ueram esse medicinam in complemento cum alteratione ue¬
ra, & peculiosa non modicae etc. Idem sermone uniuer¬
sali de medicinis secundi ordinis. Probauimus nam ex no¬
stris sermonibus, sulphur cuiuscunque generis perfectionis es¬
se corruptiuum, argentum quippe uiuum perfectum in ope¬
rae naturae, completis regiminibus, igitur & naturam imita¬
tes in quibus est possibile nos sequi operibus, & argentum si¬
militer in huius magisterio uiuum assumimus in cuius perfe¬
ctionis medicina lunari scilicet & solari etc. Idem in ca¬
pitulo de procreatione Mariis dicit. Laudetur igitur benedi¬
ctus & gloriosus. Deus altissimus qui creauit illud, scilicet
argentum uiuum, & dedit ei substantiam, et substantiae proprie¬
tates, quas non contingit ullam ex rebus possidere ut in ipsa
possit inueniri haec perfectio per magisterium aliquod, quod
in illo propinqua potentia inuenimus, ipsum enim est quòd
ignem superat, & ab eo non superatur sed amicabiliter in
ipso quiescit gaudens eo etc. Et idem uoluit capitulo
de coagulatione Mercurij per praecipitationem. Et quamuis
ibi dicat, quòd haec medicina elicitur de corporibus metalli¬