137
111
DE CHEMIA.
Recipe corpus magnesiae quod deal¬
batum est, & factum est simile folijs,
quia ipsum est, quod fugat pauperta¬
tem, quia non habet post deum aliam
medicinam. Et aurum extractum ex
hoc lapide, est aurum philosophorum,
& est tinctura quae est animata, quia
ascendit spiritus ad custodem altiorem,
& hoc corpus album nominant, cum
fuerit dealbatum aurum, post denigra¬
tionem eius, de quo Calid filius Isid.
Praeteriti, nec praesentes, non possunt
tingere aurum, nisi cum auro, & hoc
quod non est aurum, sed lapis eorum
tingens, quem memorati sumus. Ex il¬
lo enim corpore generatum prodit au¬
rum, & de isto auro crescunt flores, qui
sunt aër subtiliatus. Dixit sapiens Al¬
kides. Accipe res à mineris suis, & ex¬
altare eas ad altiora loca sua, et mitte eas
à cacumine suorum montium, & redu¬
cite eas ad radices suas, & haec sunt uer¬
ba sua manifesta, in quibus non est in¬
uidia, nec obscuritas. Veruntamen non
nominantres quę sunt. Per montes au¬
tem significant cucurbitas & cacumina
montium