137
115
DE CHEMIA.
per siccationem, & remanet tinctura in
panno. Similiter est aqua sapientum, in
qua portatur tinctura eorum quam ui¬
det, aquam in qua est tinctura reducunt
super terram suam albam, benedictam,
sitientem, quàm assimilauerunt panno,
& currit aqua illorum in terra eorum,
& extenditur totaliter in illa, cum qua
currit tinctura illorum, quàm uocaue¬
runt animam, quam etiam uocauit Her-
mes aurum, cum dixit. Seminate aurum,
in terram albam foliatam, significauit
hanc tincturam, & assimulauerunt flo¬
ribus spinarum, & nominauerunt eam
crocum, & Effer. Et haec terra tingit, et
remanet anima, quę est tinctura, in cor-
pore, in quo manifestauit tincturam
suam, & pulchritudinis. Est enim fu¬
mus subtilis in sensibus, & non appa¬
ret nisi effectus eius in corpore, & actus
eius manifestatione coloris, et est ignis,
et ex igne est, hoc est generatur ex igne,
& nutritur, & est filia ignis, propter quod
oportet, reduci ad ignem, nec timet
gnem, sicut reducitur puer ad ubera ma¬
tris suę, & haec omnia ostendi tibi depi¬
H ij
cta,