485
QUAE SIT
quarto meteororum. Qui dicit & proprium quidem argen¬
ti uiui est quòd coaguletur ex uapore sulphuris, & fortassis
hoc modo gelatur ut plumbum &c. Si quis ergo uoluerit
coagulare argentum uiuum ut faciat aurum aut lapidem,
oportet quòd hoc faciat cum sulphure, ergo sicut mixtione sul¬
phuris coagulatur argentum uiuum, ita ex eius ablatione
reddetur currens & fluxibile ut prius, ergo absque commi¬
xtione sulphuris cum argento uiuo & eius permanentia cum
eo, non poterit generare aurum nec lapis philosophorum.
Item cum aurum omne fit citrinum secundum magis & mi¬
nus & lapis philosophorum rubicundissimus, & tinctura
auri detur à sulphure, ut uult philosophus quarto meteoro¬
rum & Geber, & Rasis, & omnis alchimista, ergo &
sulphur necessario erit pars materialis eius, quoniam sulphur
est tinctura & colorat argentum uiuum omni colore, quia
argentum uiuum est album & non est uisum alterius colo¬
ris, ergo eadem causa erit pars materialis lapidis philosopho¬
rum. Et nos respondemus ut prius, scilicet quòd solum ar¬
gentum uiuum est tota causa materialis & tota substantia
lapidis philosophorum.
SED est sciendum quòd argentum uiuum in sui prima
creatione habet multas partes terreae substantiae sulphureae al¬
bae in actu subtilissimae quae sunt de substantia materiali ipsi¬
us sine quibus substantia argenti uiui constare non potest,
quae ipsum naturaliter albo colore colorant, sed in magiste¬
rio ipsum albo colore albificant, & rubificant sicut uolumus
regendo naturam ipsius. Quòd autem argentum uiuum sit
compositum patet per philosophum quarto meteororum.
stendentem compositionem eius qui dicit. argentum uiuum
est, ut aqua quae miscetur cum terra subtili nimium sulphu¬