137
117
DE CHEMIA.
menda igitur memoriae uerba à me
prolata, quorum intellectum apperui,
per ea quae tibi demonstraui, & magni¬
fica scientiam, qui enim spernit scientiam,
spernit illum dominus gloriosus, & sub¬
limis, & decora conscientiam tuam, &
multiplica praeces magistro tuo. Respe¬
xisti enim ad haec secreta magna, mo¬
bilia, quę latent omnes homines, in quo¬
rum tenebris sunt, et fuerunt eorum in¬
telligentiae, donec manifestauit ea Phi¬
losophus filius Hamuel Zadith, & ex¬
traxit à fundo eorum margaritas prae¬
ciosas, & ostendit tibi manifeste & aper-
te hoc secretum celatum, quod appro¬
priauit dominus gloriosus, huic lapidi
uili, & inpraeciabili, et est praeciosius
quod est in mundo, et uilius. Et simili¬
ter quod pręciosius est, quod est in mun¬
do ex uestibus, est sericum ex uermibus
et mel in quo est sanitas. Sanitas enim
hominum est ex apibus, et margaritae
ex cunctis extrahuntur. Et homo qui
est dignius quod est in mundo, est ex
spermate. Et uerba Hermetis quę audi¬
stis in hoc dicto, assimilantur dicto sa¬
pientis
H iij