193
DE AVRO POCVLEN.
99
netrant, & auferre ea pro arbitratu no¬
stro possumus. Cum etiam noxam in¬
tulerunt, facilius corrigitur hic error,
quàm qui latentibus partibus accidit.
Iam de internis solummodo usibus
gere propositum habemus. De princi¬
pio constitutum nobis est, omnia illa,
quae assumimus, vel alimenti vel medi¬
camenti naturàm habere, vel utriusque
vires obtinere. Demonstratum verò est,
metallica, & metalla, quibus hodie Para¬
celsici tanquam à se inventis & introdu¬
ctis remedijs tantas laudes adscribunt,
nullo modo corporis nostri partes aut
spiritus alere. Ex quo consequitur, nec
inter sincera alimenta censeri, nec in
medicatorum ciborum numero habe¬
ri debere. In medicamentorum igitur
sincerorum ordine continentur. Me¬
dicamentum porrò diximus esse, quic¬
quid corpus nostrum potest propria
virtute sua mutare: licet ipsum nulla
substantiae suae parte mutationem à
nobis instar alimentorum (nihil enim
vetat quaedam in nobis calefieri, atte¬
nuari, dissolvi, ac tandem dissipari)
g 2
Metallica
pharmaca
sunt sincera
medicami¬
na.