457
CVM CORPORE. 335
ctum quod satis sit, iam ad ordinem mensurae
veniamus. Nuperrimè diximus in numeris
narium esse ternarij centrum, & eius foetus no¬
uenarij scilicet, vt in circulo punctum. Fons igi¬
tur & origo mensurae primae centrum est, nam
ex eo si punctum rectà fluat donec quiescat, fit
recta linea, quę si per punctum fluxile prius di¬
ctum circumuehatur immoto centro, donec re¬
deat suo loco, fit circulus & imago triadis in
nitate, vel monarchiae; eadem recta linea prae¬
cisè metitur circulum in perfectum hexago¬
num, qui per intermissum angulum alternatim
ternarij figuram delineat, & ex perfectione pro¬
gredientem trigonum aequilaterum. Notandum
porrò, centrum esse vnarium, & circulum eius
esse ternarium, quicquid autem inseritur inter
centrum, & inclusam intrat monarchiam, pro
binario habendum est, siue circulus alius, siue
trigonus, aut quaeuis alia figura sit. Qua via ve¬
binarius ab initio factus ex angelo diabolus
sit, mensura contemplemur allegoricè. Dixi nu¬
per tenebrosum angelum sibi fabricatum fuis¬
se circinum, cuius pes vnus ambitionis volubi¬
lis fuit, alter autem calumniae: cumque calum¬
niam figere conaretur, tantisper ambiuit vsque
dum ad semiternariam figuram ventum sit, tum
demum ambitio in calumniam versa, hęc in am¬
bitionem abijt, vnde resultauit binarius sub fi¬
gura serpentis duplicis cornua quatuor erigen¬
Y tis,