485
DE SVLPHVRE. 102
tur sulphura sulphuribus continentur. Et hoc est sulphur,
de quo auctoritates adductae arguunt.
Nota de aqua & oleo sulphari.
AQVA autem sulphuris uel oleum sulphuris est argen¬
tum uiuum, de sulphure composito extractum. Et est aqua
uiua. Et hoc est quod proprie dicitur lac uirginis, & aqua
sincera coelestis & gloriosa. Et auis uolans, quae substantia¬
liter idem est cum sulphur dicto. Sulphur autem uulgi est
diuersum ab ijs & sic patet solutio quaestionis & argumen¬
torum.
An sulphur solum sit tota materia auri,
& nota bene.
AMPLIVS aduertendum occurrit plurimum, quod
propter dictas auctoritates sulphuris & alias simi¬
les, quidam ignorantes metallorum principia &
naturas dixerunt, quod aurum est materia iter totum ex
sulphure citrino purissimo cum omni aequalitate in uentre
terrae digesto & habet ibi modicum de argento uiuo à quo
recipit luciditatem & extensionem sub malleo, sed à sulphure
recipit substantiam, colorem, fusionem, & reliqua accidentia
propria. Item quòd argentum uiuum non ingreditur ibi nisi
sicut temperans materiam ad extensionem, eo modo scilicet
quo frigiditas ingreditur in opus naturae, quia instrumen¬
tum proprium naturae est caliditas & non frigiditas. Pro¬
pterea suas operationes in sulphure uulgi impendentes uacui sem¬
per a proposito fuerunt. Declarantes autem hoc dicimus non
selum secundum uer tatem huius scientiae, sed astrologiae &