193
Quaenam
sta effician¬
tur acriora.
134
THOM. ERASTVS
ratione optima coepimus. Mirum est, Pa¬
racelsi Asseclas ab eisdem quoque ma¬
gna ex parte abstinere, atque interim sua
illa praeferre: quae & natura sunt exitiosa
homini: & maximorum ignium violen¬
tia nocentiora sunt reddita. FVR. Dio¬
scorides & Gal. negant acriora magisque
erodentia fieri usta omnia. ER. Nec nos
id dicimus. Etenim quae humiditatem
continent acrimoniam obtundentem,
acriora se ipsis fiunt, cum uruntur. Quae
verò in humore pauco suam caliditatem
possident, eamque ustione perdunt: etiansi
urendi vim ab igne acquirant, tamen
quam prius habebant in tenuioribus
partibus radicatam, magna ex parte
mittunt. At quo tes quaeque durior est,
tanto gignitur ex ea calx acrior: quod
praeter rationem sensus nos docent.
Hinc sit, ut quae tam vehementium &
diuturnorum adeò ignium opera ex me¬
tallis conficiuntur pharmaca, necessariò
quoque acerrima fiant. Loquuntur ve¬
teres illi de simplici ustione, quae tostio
potius vocetur, non de laboriosa hac
Chemicorum & Paracelsicorum: de qua
aetas nihil noverat. Recentior est insania
Veterum
stio qualis
fuerit.