193
DE AVRO POCVLEN.
139
non tam apta est cum aqua misceri &
profluere, ac aluminosa: quae in aqua
facile solvitur. Sive ergo à Chalcan¬
tho acorem accipiant aquae illae, sive
à succo, ex quo arte fit alumen, quae
multorum eruditorum est sentitia, nec
mihi etiam displicet, nostra nihil re¬
fert: qui certò scimus vix ullum post
sales metallicum remedium minus es¬
se Chalcantho perniciosum. Qua
re non sequitur; Chalcanthum inno¬
xiè bibitur. Ergo etiam alia, praeser¬
tim Chemicis ignibus apparata, sine
incommodo sumi possunt. FVR
Vehementer gaudeo, haec me audi¬
visse: & nunc quidem plenè mihi sa¬
tisfactum reor. Repetam autem bre¬
vis epilpgo principales disputationis par¬
tes, ut, an memoria eas teneam, iudices.
Quae dantur intra corpus sumenda,
& vim habent nos immutandi, ea vel
sunt alimenta, vel medicamenta, vel
mista ex ambobus. Alimenta sunt,
quae vinci à nobis, inque sanguinem
& carnes nostras mutari possunt, (hoc
est, quae possunt hoc fieri, quod nos
Post sales
Chalcanthum
minimè no¬
cet.
Epilogus.
seu capitum
repetitio.