457
338 DVELLVM ANIMI
status calamitosi, decreuit introductam perdi¬
tionis dissectam notam, nec nisi punctulo ad¬
huc tantillo cohaerentem, delere, ac in suam in¬
tegram monarchiam restituere, per instauratio¬
nem punctuli huius in centrum, quod verus est
character, & nota tutissima nostrae salutis in
verbo Deisitae. Proinde necessarium fuerit mo¬
nomachiae centrum indere ad hunc modum vi¬
delicet: A singulis intersectionibus sese mutuò
ex diametro respicientibus, binis semper cir¬
cuendo praetermissis, ducantur tres lineae dia¬
gonales, in punctulo intersectionis habetur cen¬
trum verùm quod quaeritur. Vt modò clarè vo¬
bis demonstrem imaginem reductionis terna¬
rij ad vnitatis simplicitatem, per abiectionem
binarij: tum etiam qua ratione quaternarius per
coniunctionem in ternario quiescere possit, &
vnà cuneo particeps vnionis fieri, notate. A sin¬
gulis postmodum ad singulas intersectiones
ducite rectas lineas, hac via quaternarium ha¬
bebitis triangulorum aequilateralium: quorum
vnus reliquis tribus includitur, at nullum eorum
vitam aut centrum habet praeter medium, quia
in monarchia non possunt esse plura centra, nec
vitae plures vna. Videtisne iam quaternarium
in ternario conclusum, at nondum quiescen¬
tem in veram hebdomadem philosophicam,
de qua nuper vobis dixi? Vt igitur vnà cum ter¬
nario reducatur ad vnitatis simplicitatem, abij¬
ciendus