193
Medicamen¬
ta propriè
dicta quan¬
do usum ha¬
beant.
142
THOM. ERASTVS
tuere, vitam communem hominum ter¬
minum ultra sortem producere, à mor¬
bis pręservari, effoetum corpus vegetum
reddere possunt, illa necessarium est ale¬
re posse. Absque enim nutritione apta
solus Deus facere ista potest. Medicamen¬
ta propriè dicta non habent [sic] usum, nisi
quamdiu morbum oppugnant, & natu¬
ram ad mediocritatem revocant. Si ul¬
terius utare, iam non remedia sunt am¬
plius, sed morbificae causae fiunt. Non
ergo ad conservationem sanitatis, sed
ad morbi depulsionem expetuntur &
adhibentur medicamenta. Non conser¬
vant, sed excessum contrarium tollunt.
Non augent vires, corpus, spiritum, sed
haec omnia magis affligunt. Rarò mor¬
bus aliquis medicamentis propriè sic no¬
minatis curatur sine incommodo aliquo
corpori illato Dictum insuper est, inter
pharmaca alia alijs esse pestilentiora, no¬
bisque inimiciora. Nec postremum lo¬
cum habere inter haec, quaecunque ex
metallis vehementis ignis opera conco¬
quuntur. Quippè duobus modis male¬
fica esse oportet: propter innatam vide¬
licet
Pharmaca
metallica
duobus mo¬
dis noxia
sunt.