193
3
DE COMETIS.
metarum scilicet ac transvolantium si¬
derum, expers non est naturae seu pin¬
guitudinis sulfureae aut bituminosae:
quod manifestè odor ignium de coelo
in terram delapsorum probat. Rarius
apparent Cometae, quàm discurrentia
sidera, quia multam valde materiam es¬
se oportet, ac in parte aliqua magis con¬
globatam sive densatam, ut sideris ali¬
quam speciem repraesentet. Hęc de ortu
eorum & materia.
Si iam Cometae affirmentur supra di¬
ctorum aliquid significare, omnino ne¬
cessarium est, ut cum eo connexionem
eandem habeant, quam signum habet
cum re signata. Qui enim significare ali¬
quid certi possit, si eius rei signum non
sit? aut qui signum erit rei certae, si cum
ea coniunctionem seu colligationem
nullam habeat? Quòd si ergo signa sunt,
videndum est, qualia nam signa sint.
Etenim signorum alia sunt Naturalia,
alia artificiosa: nec extra haec ulla repe¬
riuntur. Quamobrem Cometas oportet sta¬
tuere signa esse supra dictarum rerum vel na¬
a 2