193
DE COMETIS.
7
mnia orirentur? Pauculo enim Rhabar¬
baro aut rosarum succo totam hanc
pestem exstinguere posset prudens Me¬
dicus. Sic & ab hominum cervicibus
periculum tantum averteretur, & im¬
mensis pariter sumptibus parceretur.
Rara certè bella, ne dicam nulla, oriun¬
tur ex eo, quòd corpora nostra calidio¬
ra & sicciora fiunt. Iniuriae, invidia, odium,
ambitio, dominandi libido, avaritia, &
huius generis aliae cupiditates, bellorum
causae plerumque fuerunt, sunt ac in po¬
sterum erunt.
Quoniam ergo nemo exstitit, qui ex¬
tra dictam rationem potuerit aliam ex¬
cogitare aut fingere, qua probabiliter
Cometas suscitare bella doceret, atque
haec ipsa, quae recitata fuit, nec verisimi¬
lis est, nec vera, manifestum est, eos bel¬
lorum causas nullo modo esse posse.
Non est enim imaginabile, quomodo
vapor aut halitus per aerem fusus
nimos Regum ad bella, quae sine longa
deliberatione, & exacta omnium cir¬
cunstantiarum consideratione, vix un¬
quam suscipiuntur, per se incitare valeat.
a 4