457
342 GEMMARVM
DE LAPIDVM PRE¬
CIOSORVM STRVCTVRA.
Hactenus naturali ordine proportione¬
sque per numeros, mensuras, & pondera
deductis; quo tamen singula quae dixi,
dilucidiùs intelligi queant, & ne lapidibus
fecisse verba videar, vel ipsis obscurum illum
philosophorum lapidem non satis illustrasse:
conabor aut lapideos lectores meos in gemmas
perspicuas reddere, vel in istas potiùs metalla
transmutare, quò, si mihi non, alijs tamen, face¬
re satis possim. Mercurialem igitur aquam ex¬
trahens mercurium ipsum philosophorum, re¬
solue in suam quintam essentiam vegetabilem.
Hanc in quatuor partes diuidito, quarum vna
sit quarta, altera verò tres quartae. Sume ex tri¬
bus quartis vnam cum dimidia, & ex vna prio¬
reque parte quarta mediam partem: quae simul
totius mediam partem efficiunt: ad hunc mo¬
dum restabunt tres octauae in terra sepeliendę,
& vna octaua aëri cum caeteris quae postea dicen¬
tur, exponend a. In residuae mediae partis aliquo¬
ta parte solue lunae partem aliquam, soluta cla¬
rifica per filtrum & serua, feces abijciendo tan¬
quam inutiles. Reliquos planetas omnes in
quae mercurialis residua parte conueniente pro
quo