193
10
THOM. ERASTVS
principibus vel alijs fuisset. Quare nil
liud sunt haec rationes, quàm aniles fa¬
bulae. Nec obstat, quod aliquando vide¬
tur Cometa pestem praeindicare posse.
Nam tunc, ut mox audiemus, non con¬
sequitur siccitas. Deinde non magis,
multo minus, minitabitur Cometa
mortem principibus, quàm alijs cunctis.
Etenim pestis non facilè unquam ini¬
tium sumpsit à palatijs Regum, sed pau¬
perum casulas & sordida loca plerunque
primò invadit: quod & ratio demon¬
strat, & certa experientia comprobat.
Fuga igitur sibi maturè consulunt (quod
factu ipsis facilè est) & remedijs oportu¬
nis noxium aërem magis arcent, & ab
infectis minus contaminantur dum adi¬
tum suspectis omnibus negant.
Sed quid hîc opus est verbis? consi¬
deremus proxima nobis Anno 1558 Co¬
meta nobis apparuit ultimus. Ab hoc
tempore quot sunt mortui principes
summi, quibus nullus praeluxit Come¬
tes? Primum Carolus Imperator, Ferdi¬
nandus eius frater & successor huius fi¬
lius Maximilianus, Rex Poloniae, Reges
duo