202
Via duplex
Vniuersa¬
lis
Particula¬
ta.
Coagulatio
Mercurij
subita.
Naturalis
uia.
Alchimista
Lauchimi¬
sta
Lachrimi¬
cta
ROSARIVM
Sed potius est illis inimica. Secundo politicorum
dicit Philosophus: Impossibile est indigentem
philosophare.
Duplex est uia in ista arte secundum Philoso¬
phos: scilicet vniuersalis & particularis.
Via uniuersalis est facilis et rara, Et est talis
quae ex principijs veris & natui alibus educitur,
quibus uirtus seminaria & reformatiua statim,
& in momento indurat Mercurium, & quodli¬
bet metallum debite pręparatum, tingit in verum
aurum uel argentum, secundum quod talis vir¬
tus primordialiter ad suum finem fuerit, actiuo¬
rum ad passiua coniunctione.
Secunda uero via dicitur particularis, & est
difficilis & laboriosa. Nota, licet Alchimia in via
vniuersali partim sit naturalis, partimque artifici¬
alis, magis tamen est naturalis, quia natura in
via verae Alchimiae nil alienum uel extraneum
introducitur, quia natura habet in quod opera¬
tur, eo quod actiua iunguntur passiuis per compe¬
tentem vnionem seu applicationem, caetera ve¬
ro natura per se operatur. Plato, lapis noster
est res quam ignis non tetigit, a qua noster Mer¬
curius surgit.
Tria sunt genera laborantium artem Alchi¬
micam, scilicet Alchimista, Lauchimista & La¬
chrimista. Non omnis qui dicit, recipe, recipe,
intrabit