202
PHILOSOPHORVM.
Succus lunarię, Aqua vitę, Quinta essentia,
Ardens vinum, Mercurius vegetabilis omnia
idem sunt: Succus lunarię fit ex vino nostro, quod
paucis filijs nostris notum est, & cum illo fit so¬
lutio nostra, et fit aurum potabile nostrum medi¬
ante illo, & sine illo nequaquam.
Corpus namque imperfectum conuersum est
in primam materiam, et istae aquae coniunctae cum
aqua nostra faciunt vnam aquam mundam, claram
omnia mundans, omnia tamen necessaria in se
continens, & ista est chara et vilis, de qua et cum
qua perficitur nostrum magisterium. Nam cor¬
pora soluit non solutione vulgari, prout tra¬
dunt ignorantes, qui conuertunt corpus in
quàm nubis, sed solutione vera philosophica, in
qua conuertitur corpus in aquàm primam, ex
qua fuit ab initio, ipsa eadem aqua corpora in ci¬
nerem transformat.
Scias autem quod ars Alchimiae est donum
spiritus sancti. Et scias quod diebus nostris ha¬
buimus magistrum, Arnoldum de noua Vil¬
la, in Curia Romana, summum medicum &
Theologum, qui etiam magnus Alchimista fu¬
it, qui etiam virgulas auri faciebat, quas consen¬
tiebat omni probationi submitti.
B ij
Vinum no¬
strum.
Corpus im¬
perfectum.
Solutio no¬
stra qualis
Aqua nubis
Fuit ab in¬
itio.
Donum spi¬
ritus sancti
est.