193
21
DE COMETIS.
vel à communi causa efficiantur. At nul¬
lum ex his de eis verè dici potest: quare
nullo pacto naturalia praedictarum re¬
rum signa censeri possunt. Quid natu¬
raliter significare soleant ac possint, ex¬
positum simul fuit. Reliquum igitur est,
ur sint signa artificiosa: non humana qui¬
dem, sed divina. Et cum ex eorum gene¬
re sint, quorum specialis significatio no¬
bis à Deo revelata non est, generali signi¬
ficatione irae Dei adversus peccata no¬
stra accensae contenti esse debemus.
Quod si hoc pacto moniti resipiscemus
& ad Deum scriò convertemur, tum de¬
mum & iram Domini à nobis avertemus,
& rectè sancteque de hoc portento ra¬
tiocinatos nos fuisse perspiciemus.
Veram hanc de Cometarum signifi¬
cationibus sententiam nostram veris
certisque argumentis ex ipsa rei natura
petitis confirmatam, cum refelli non pos¬
se quidam videant, carpere nihilominus
audent, quasi aliquid magnopere huc
pertinens omissum sit. Etenim Cometas
aiunt talia praemonstrare, non insitis in
natura sua viribus, sed adventitijs: ut si¬
b 3