193
23
DE COMETIS.
apertè malitiam suam produnt. Falsum
non minus est illud etiam, quod tan¬
quam verum & confessum inscitè sibi
sumunt, sidus aut stellam aliquam,
virture hac praeditam, ut praeindica¬
re mortem principis alicuius (exempli
causa) possit. Quod si illis dare¬
mus, nihilominus incertum maneret,
an hanc suam virtutem per Come¬
tam magis, quàm per alia exereret.
Quid enim habet Cometa, propter
quod aëre ac meteoris alijs ignitis
ptior & habilior censeri possit ad re¬
cipiendum influxum huius significa¬
tionis? Si materiam spectes, nihil
invenies. Si flammam consideres, in cas¬
sum hîc quoque laborabis.
Summatim repetam omnia, & fi¬
nem faciam. Stellae omnes sunt causae
universalissimae, sed particularibus istis
facultatibus praeditae non sunt. Si etiam
talibus ornatae fuissent potestatibus,
transfundere in res alias non possent:
quod alibi argumentis insolubilibus