202
Pondus.
Quid sit ig¬
nis.
ROSARIVM
videlicet pondiis, ignis, corpu & spiritus.
Decimum, quod omnes re eptae sunt sper¬
nendae in arte.
Vndecimum, quod rebus pręparatis in vase
positis, erit ludus puerorum, et quod in vno vase
potest magi erium adimpleri. Item quicunque
habet Mercurium verum, habet elixir, & quod
elixir est Mercurius, mortificatus seu fixus cum
odore corporis, quia draco non moritur nisi cum
fratre & sorore sua. Item, nota quod oportet
omnino, quod de corpore fiat Mercurius, id est,
quod fixum fiat volatile cum volatili, id est, cum
Mercurio mundo, & est necesse quod plus sit de
volatili quam de fixo, à duplo vsque ad quintuplum
vel sextuplum vsque ad decimum et non vltra. Et
quanto plures sunt partes volatiles, tanto tardi¬
us fixantur, & fixum fit volatile in spatio vnius
mensis. Et nota quod non potest esse elixir, nisi cor¬
pus & spiritus transeant per omnia elementa, id
est, per naturas omnium elementorum, vt prius
fiant terra, postea aër, id est vapor, tertio aqua,
quarto ignis, infixa quod fugiat ab igne. Nam
ignis vocatur omne illud quod non fugit ignem,
& quod in igne non marcessit nec consumitur.
Qui vult inuestigare huius artis secretum, cog¬
noscere eum oportet materiam primam nostro¬
rum corporum, alioquin labore suo frustrabitur.
Prima