433
176 HIERONYMI RVBEI
sinibus, & fistulis uocatis, uino eliquatus, at¬
que etiam; iuxta loannem de Vigo, lixiuio, &
iniectus, optimè conducit. Aquam autem se¬
parationis eliciunt ex chalchanti Rom. lib. 2.
aluminis rupei, seu rochę unc. 16. salis nitri li¬
bra; uitrea cucurbita retorta, luto optimè in¬
crustata, his omnibus conclusis, adhibitoque
gne primùm modico, mox auctiore, eo potis¬
simum tempore, quo crocea uasis facies ui¬
debitur. Sunt qui cum hanc aquam acriorem
postulant aluminis, salnitri, & chalchanthi
quantitatem ęquent. Sunt & qui in recipien¬
te uase, aquae fontis purissimae duas uncias,
in singulas libras ipsarum rerum ponant Alij
salnitrum non apponunt; & cùm uolunt hunc
puluerem conficere, in libram huius aquae,
mercurij unc. quatuor immergunt. Haec au¬
tem aqua separationis, magno ipsa quoque usu
in medicina adhibetur: nam uerrucis tollen¬
dis optima est, in ano praesertim, ac muliebri
pudendo efficax quoque cauterium in ulce¬
ribus malignis, crustosisque & prohibet ne
serpant, in ore potissimùm ac gutture; sum¬
moperè tamen cauendum ne deglutiatur, &
cum rosacea stillatitia miscenda; tantumque
bis die tangendus est locus: quod & in ulce¬
ribus uirgae, ac pudendorum seruandum est.
Quamuis autem loannes de Vigo Genuen¬
sis, chyrurgus Iulij II. Pont. max. clarissimus,
hunc angelicum; de quo diximus, pulue¬
rem,