202
Virtuosus
magister sit.
Theoricus.
Auarus
Doctrinae fi¬
lius.
ROSARIVM
Hermes libro quarto Tractatuum.
Oportet illum qui introduci vult in hanc ar¬
tem & sapientiam occultam, arrogantię vicium
à se repellere, et pium esse ac probum, & profun¬
dum rationis, hominibus humanum, et sereni vul¬
tus & hilarem, Salutare diligenter, ac arcanorum
permanentium, sibi patentium obseruatorem.
Fili prius ante omnia moneo te deum timere
in quo dispositionis tuę visus est & adiuuatio cu¬
iuslibet sequestrati.
Geber libro perfecti magisterij.
Artificem huius scientię, oportet esse subtilissi¬
mi ingenij, et naturas metallorum et eorum gene¬
rationes, infirmitates & inperfectiones in suis mi¬
neris scire et cognoscere, antequam perueniat ad
hanc artem. Non autem ad ipsam indagandam
accedat artifex grosso ingenio et duro repletus,
nec cupidus nec auarus, in sumptibus vel expen¬
sis. Nec vir duplex animo, sine felle et ceruice,
vel mente variabilis, nec nimis festinus aut capi¬
tosus: Sed doctrinę filius, vir subtilissimo inge¬
nio decoratus, sufficienter locuples, largus, sanus,
firmus in proposito et constans, patiens, mitis, lon¬
ganimis & temperatus. Alphidius: Scito fili,
quod istam scientiam habere non potes, quousque
mentem tuam deo purifices, et sciat te deus habe¬
re certum animum ac rectum, & tunc mundo
dominari