433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 179
Has telas simul collectas, in eadem cucurbitu¬
la ad prunas candentes adhibent, dum rubescant;
mox aqua ardente macerant, & exiccant; idemque
ter, aut bis efficitur aqua rosacea stillatitia. Huis
pulueris granum unum aut alterum, cum myrrha, ma¬
stiche, ammoniaco, & huiusmodi, miscent, ca¬
tapotiumque efformant, quod per os exhibitum;
purgato priùs corpore, longè tutius quam supe¬
riora, uidetur. Parant alij praecipitatum huc pulue¬
rem album, oleo sulphuris, qua aquam appellams,
cum argento uiuo aequis portionibus mixto; nam
uiginti quatuor horis in cucurbita simul ma¬
cerant, inde deinde admoto, tota humiditas
absumitur, dum albescat: alij oleum sulphuris de¬
stillant, quòd multò acrius redditur, quam priùs
fuisset; Hoc pręcipitato puluere, utimur tatum
exteriùs, ad ulcera contumacia; egregiè enim
carnem putridam corrodit, sed maiore dolore.
Sunt qui mercurisi stanno cogant, inde in scu¬
tella aurea, quę innatet in aceto optimo, im¬
positum, aqua ardente obruunt, postea admo¬
ta flamma accendunt; id toties repetentes, dum
mnia in oleagineam substantiam abeat. Gra¬
num huius exhibent cum generoso uino, ut su¬
dorem proliciat, contecto multis stragulis cor¬
pore. Alij cogut mercurium, non quidem stanno,
sed aqua ex ouorum candidis, & eorum testis
in calcem redactis, stillatitia: quemadmodum, &
alij puluerem praecipitatum ter igniunt, & aceto acer¬
rimo extinguunt. Plerique etiam oleum mercurij,
ulce¬
M 2