97
SECRETVM.
7
bent sua semina; quodque Saturnus, Iupiter,
Mars, Venus, sunt trunci; terra verò horum om¬
nium est Mercurius. atque hoc pro fundamento
stabili habeatur, ad quod omnem tuam dirigas
intentionem, accommodando similitudinem
vnius ad alterius naturam & conuenientiam.
siquidem & nobis author naturae Deus per hu¬
iusmodi contemplationem hujus Philosophiae
partem concessit intelligendam & perficiendam;
quam nos hoc scripto dignis & electis commu¬
nicamus, vt & ego & mecum alij plures ipsi Deo
gloriam & laudes, cum debita gratiarum actione
perpetuas offeramus. Vt igitur Philosophi con¬
sueti sunt naturae contemplantes operationes, La¬
pidis similitudines, ab animalibus, plantis, arbo¬
ribus, ouis, faetibus, maris & faeminae commixtio¬
ne, infinitisque propemodum aliis eius generis
petere, ita nos quoque ad aliquam sternendam
viam, ad clariorem huius particularis operis in¬
telligentiam, naturae ipsius vestigiis insistemus, ac¬
commodationesque legitimas & necessarias ab ea
desumemus. Etsi autem hoc opus sit particula¬
re, tamen in eo gradu veritatis est, vt si quis peni¬
tius causas rerum introspiciat, animaduettat vti¬
que Lapidi magno triumphali proximum esse,
certitudine, veritate & potentia. Quae verò sit illa
materia ex qua principia huius operis desumen¬
da sunt, iam prudentibus in supradicta similitu¬
dine ostendimus: & vt porrò melius ob oculos
proponamus, dicimus, quod quemadmodum
ex homine homo, ex asino asinus, ex ouo gallinae
gallina, ex frumento frumentum generatur &
prouenit,
A 4