433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 181
do improbent, sed si ratione fiat ac tempesti¬
uè, & in morbis, qui, ut materia fixa, tenax¬
que detrahatur ualentes uacuantium medi¬
camentorum uires postulant, cur adeò im¬
probetur, planè nescio: eius laudes satis egre¬
giè Petrus Andreas Matthiolus, luculentis¬
simis suis in Dioscoridem commentarijs,
scripsit, quamobrem non est, ut nos meliora,
aut maiora addere frustra conemur; praeser¬
tim cùm nemo non in medicina exercitatus,
admirabiles, si tempestiuè sit datum, effectus
potuerit pepercisse. Neque mea sententia, li¬
cet plumbo sit proximum, sic ut facilè in il¬
lud degeneret, timendum est, quod de plum¬
bo diximus in aquis stillatitijs, cùm in cor¬
pus stibium non ita digeratur, & excoctum
sit uehementi ignis ui, & admodum pauca¬
quantitate sumatur. Nam caetera quae dici
possunt, de modo deijciendi: quia s. aduerse¬
tur naturę corporis, & uiolenter agat, & hu¬
iusmodi, dici etiam possent in elaterium, scam¬
monium, colocynthim lapidem armenum, tur¬
petùm, & similia, quae cùm cordi, iecori, & uen¬
triculo totius proprietate substantiae noceant,
eorum tamen in officinis freques usus nunc
est, & frequentior apud ueteres fuit, neque
tamen reijciuntur, aut damnantur, imò inter
cordi opportuna medicamenta ab Auicena
recensentur; nam si corrigi haec dicunt, idem
etiam stibio multis praeparationibus cotingit;
illisque
M 3