97
SECRETVM.
13
9. follis; 10. forceps pro carbonibus ignitis; 11. car¬
bones; 12. bocia vel cucurbita vitrea; 13. crusibu¬
la aliquot; 14: capellae, vel testae ex cineribus os¬
sium; 15. incus; 16. malleus. Materialia autem
sunt, plumbum, antimonium, autum, aigentum,
aes, argentum viuum. Item cera flaua, vitriolum,
sal nitrum, alumen, calx viua, aes vitrum, vrinale
cum spatula lignea. Atque ita totus instrumento¬
rum & materialium numerus quater septenario
comprehenditur, quod non caret mysterio. Fur¬
nus autem athanor est idem fere cum furno sub¬
limationis, nisi quod imponitur illi campella cum
cineribus vel arena, in qua collocatur bocia vitrea
cum materia, & desuper clauditur cum alia ca¬
pella vacua, ita vt nec ventus nec aër vittum
tangat.
Praeparationes materialium,
& primo auri.
AVRVM igitur pro opere hoc elige nouum,
quod non in multis laboribus aurificum
fuit, sed recens de minera venit, nec multos ignes
expertum est, coloris optimi ad carattos 24. vel
iuxta: atque in hoc genere optimum est, quod
suapte natura rude in frustulis reperitur in ipsa
ferta excoctum & quasi colliquatum. quod si tale
habere potes, nulla alia praeparatione pro hoc
opere indiges, quam quod in laminas subtilissi¬
mas malleando diducas; atque idem de argento
dictum existimes. Si vero tale habere non possis,
accipe aurum florenorum Hungaricorum, &
purga