97
SECRETVM.
sim. Potes autem & tertio reiterare, si opus esse
videbitur, quod cognosces ex magnitudine se¬
cundi reguli; vel sic relinquere, si exiguus secun¬
dae fusionis fuerit regulus: hoc igitur serua ad par¬
tem, & cum regulis procede hoc modo: Accipe
frustum regulae laterinae testaceae, quales in tem¬
plorum antiquarumque turrium tectis haberi so¬
lent, & fac in eo foueam paruam, tuis regulis
competentem, quod pone in foco & circumpone
carbones, ponendo regulos in foueam eius; tunc
accende carbones, & permitte antimonium per
fumum a regulis tuis exhalare; cessante autem fu¬
mo cooperi, diligenter cum carbonibus, & suffla
tandem cum folle desuper donec nullam macu¬
lam nec pelliculam super tuo auro videbis, sed
quod erit pulchrum, quasi gramen virescens in
igne: & hoc solet post duas vel tres horas fieri. at¬
que tunc exemptum aurum vna cum lateris fru¬
sto in quo purgatum est in vrina clara extingue, &
sic habebis aurum perfecte mundatum, quod
aptum est pro opere nostro, vt fiant ex eo laminae
subtilissimae per malleationem, quae inuolutae in
charta seruentur ad tempus idoneum. Caeterum
si vel in apothecis, vel apud pictores, inueneris
aurum finum foliatum in quantitate sufficienti,
poteris illud pro auro puro vsurpare, nulla alia
praeparatione adhibita. Idem & de argento folia¬
to intellige, si illud purum apud eosdem inuene¬
tis; sin minus, purifica hoc quo sequitur modo.
Argenti