202
PHILOSOPHORVM.
uenire quidem posset cum meditatione, suffragio
ignis, et ingenio, quod laboris est copia. Albertus.
Vnde patet quod multa quantitas argenti viui est cau¬
sa perfectionis in corporibus. Multa vero sul¬
phureitas, scilicet imunda, est causa perfectionis
& corruptionis. Euclides, vir sapientissimus nobis
consuluit vt nihil operemur nisi in sole et Mercu¬
rio simuliunctis. in quibus lapis philosophorum con¬
sistit. Ex perfecto nihil fit quia iam perfectum est,
prout ista natura seu artificium, habemus exemplum in
pane. Panis fermentatus et coctus, est perfectus in
suo statu seu esse, et ad suum vltimum finem perue¬
nit, nec ex eo plus poterit fermentari sicut est in au¬
ro, aurum purum deductum est per examen ignis in
corpus firmum et fixum, et cum eo amplius fermen¬
tare omnino impossibile est apud Philosophos,
nisi habeatur materia prima metallorum, in qua re¬
soluatur aurum in primam materiam, et in elementa
miscibilia. Recipiamus ergo illam materiam, vnde
erit aurum, et mediante artificio, deducitur in verum
sermentum philosophorum. Et mutemus hoccum
ingenio in materiam perfectam, vel in spiritum cor¬
porum perfectorum. Quare multi inter modernos
laborantes etiam Philosophi sunt decepti, quia opus
dimittunt vbi esset incipiendum. Heu vobis doctri¬
filij, qui speratis fructum colligere antequam matu¬
ri sunt, et speratis metere ante messe. Alius Philo¬
sophus: Ex perfecto nihil fieri potest quoniam rerum
species perfecta in sua natura non mutatur, sed potius
E ij
Causa per¬
fectionis
Fermentum
Perseueren¬
tia