97
SECRETVM.
17
lum in capellam arenam continentem, & subij¬
ciatur ignis initio lentus, ne vitrum ex repentino
calore rumpatur, donec cera in vitro fluat: inter¬
ea argentum viuum agita in patella vitrea vel
vitreata, cum praedictis speciebus, optime miscen¬
do, affuso pauco aceto de vino forti: & cum cera
in vtinali liquefacta fuerit, imponatur sensim ar¬
gentum viuum cum praedictis pulueribus permi¬
xtum, & coquatur mediocri igne in cera illa per
tres horas, semper agitando & versando cum spa¬
tula lignea. Elapsis vero tribus horis permitte in¬
frigidari in vrinali, & cum virgula munda impri¬
me foramen in ceram antequam induretur, & sic
serua tuum mercurium optime praeparatum pro
hoc opere, aptum videlicet in quem Sol & Luna
seminentur.
Antimonij praeparatio; quod est
medium coniunctiuum.
ANTIMONIVM, quod in hoc opus tan¬
Aquam ligamentum duorum ingreditur,
praeparabis per sublimationem hoc modo: Acci¬
pe de eo libram vnam, & tere in puluerem in
mortario, quem pone in ollam sublimatoriam, &
superpone aludel cum foramine laterali, quod
aludel vtrimque apertum esse debet tam a parte
latiore quam ab angustiore, sicut etiam reliqua
aludelia; deinde iuncturas argilla tenaci cum
fimo equino mixta communias; & sic ordine om¬
nia sex aludelia inuicem coniungito, ita vt an¬
gustior inferioris pars, latiorem superioris partem
subintret,
B