433
190 HIERONYMI RVBEI
extrinsecùs accidunt; exiccat enim haec aqua
egregiè; confert etiam ulceribus pulmonis,
cum minus laedere uideatur, ac potiùs ma¬
gis iuuare, quam oleum Chalcanthi, quod
acerbi nonnihil habet. Itaque tabidis, qui
pulmonis laborant ulcere, ad guttas decem,
cum zulapij uiolacei unc. 2. aut alterius po¬
culentae rei, quae pectori amica sit, frigidio¬
re coelo praebetur, admirabili successu; quod
& plerique uetustiores tradiderunt, & nuper
Horatius Augenius, medicus aetatis nostrae
eruditissimus, libro suo, sanè quàm do¬
cto, de modo praecauendae pestilentiae, testa¬
tur, quem mihi librum, Vincentius Carrarius
Rauennas, Iurisconsultus Tolentinatium
Praetor, dono dedit. Ego quoque ut nouissi¬
ma referam, uidi anno 1579. mense Martio
Rauennae in nobili iuuene, qui iam copiosa
destillatione, & empyemate laborans, deplo¬
ratus habebatur, ipsiusque pulmonis sub¬
stantiae nonnihil sputo reiecerat, cuius testes
adhuc multi supersunt; usu autem huius
quae, ope Diuina, conualuit, & nunc uiuit in¬
columis, & ualida iuuentute. Pestilentiae eti¬
am tum curandae, tum praecauendae optimum
haec aqua remedium est, si cumiure pulli, al¬
teriusue boni succi, in quo decocta fuerint ex
ijs quae corroborant, aliqua, ad uncias qua¬
tuor, guttae sex aquae huius sumantur: ad hęc
lumbricis, colica laborantibus, obliuiosis, re¬
solutis,