97
SECRETVM.
27
mum color materiae obscura rubedine, fere ni¬
gricante, laterem ostentans, quem neque nigrum
scilicet, neque rubeum, neque brunum, sed mi¬
xtum quendam ex omnibus his cognosces. Al¬
terum terrae siccitas, quam ex eo intelliges, si di¬
ligenter quantitatem exhalationum ante facta¬
rum animo comprehenderis. Nam si manifesta
quapiam nota cognoueris hoc calore minus ex¬
halationum ascendere, easque quae iam ante la¬
teribus vasis tui adhaeserant, non multiplicari, sed
eadem in quantitate consistere, terram tuam sic¬
cam esse iudicato. Hîc igitur iam augmentatum
esse tuum germen, & in duritiem iustam herbae
aut calami coaluisse & excreuisse, visis praedictis
signis protinus intelligito. Memineris autem, fili,
non multiplicationem nos, sed augmentationem
germinis describere, ne te Philosophorum lo¬
quendi formulae decipiant: non enim fit multi¬
plicatio germinis, nisi post seminationem no¬
uam multiplicati seminis. Augmentatio vero ger¬
minis fit ante multiplicationem seminis in eo.
Nunquid non consideras omnium rerum natu¬
ralium progressum? Vbi. vidisti multiplicationem
indiuiduorum alicuius speciei antequam idem
semen germinauit, pullulauit, ac in suis partibus
augmentatum est? & spicas, vmbellas, vel race¬
mos protulit, ex quibus tandem florent, à flori¬
bus semina, fructusque formant, & formatos ma¬
turant caloris debiti ministerio? nonne haec semi¬
na plura ex vno illo semine formata, postquam
legitime maturuerint, colligere te oportet, pur¬
gare à corticibus, separare à paleis, eruere ex fol¬
liculis,