241
ILLVSTR. AC RE¬
VERENDIS. D. ANTONIO
Perenoto. Gran Velle. S. R. E.
Card. Ampliss. ac Domi¬
no suo.
CAROLVS A PETRA
ALBA S. P. D.
CVM mecum ipse tractarem
cui potissimum Illustrissimo
Viro: meas, de Arte Chymi¬
ca, lucubratiunculas dicare
deberem, suppetit illa doctis¬
sima ac celebritate ipsa celebrior Xeno¬
phontis sententia, illi committendum esse
depositum qui, & quid illud sit, quod apud
se deponatur, optimè nouerit, & rem sibi
creditam custodire, & tueri commodè pos¬
sit, & libentissimè velit: nam si vtrunque
vel horum alterum defuerit, imprudenter
factum esse credatur: quod ne mihi accide¬
ret cogitanti multi quidem, viri & princi¬
pes doctissimi simul et officiosissimi, in men¬
tem venerunt, sed nemo te doctior, nemo
in studiosos officiosior. Nam siue quae à te
a 2 cognita.