194
HIERONYMI
RVBEI
De
Chalcaniho.
Cap.
XXV.
Ex
Atramento
sutorio,
quod
Graeci
[GR]χαλ¬
κανθον[/GR].
Itali
Vitriolum
dicunt,
oleum
con¬
ficitur
pari
ferè
modo:
Romanum
mi¬
tius
est,
Germanicum
acrius.
In
olla
exuri¬
turigne
fornacum,
uel
inter
carbones,
dum
omnis
exierit
humiditas,
&
colore
rubro
e¬
uadat:
inde
ubi
refrixit,
in
mortario
optimè
tunditur,
moxque
in
cucurbita,
uel
pomo
ui¬
treo,
seu
leuto
appellato,
luto
sapientum
in¬
crustato,
in
reuerberatoria
fornace,
sic
ut
col¬
lum
deorsum
parùm
uergat,
ponitur:
adhi¬
betur
ignis
primò
lentus,
uel
ex
carbonibus
uel
ex
lignis
siccissimis,
primùm
tenuiori¬
bus,
mox
solidioribus,
crassioribusque,
dum
omnis
siccetur
humiditas,
si
qua
fuerit,
aut
nisi
antea
fortè
fuerit
siccata;
cuius
illud
fue¬
rit
signum,
si
detersum,
siccatumque
gladio¬
lum
ori
cucurbitae
appones;
nam
si
adhuc
quidquam
fuerit
humiditatis,
reddetur
gla¬
dioli
superficies
humida;
sin
uerò
sicca
per¬
maneat,
nihil
humiditatis
inerit.
Tunc
ap¬
ponatur
uas
recipiens,
satis
magnum,
ne
uis
uaporum,
quae
uehemens
esse
solet,
illud
fran¬
gat,
optimeque
stipatis
rimis,
ignis
augeatur,
ut
fumus
ac
spiritus
ex
chalcantho
in
recipi¬
ens
uas
transmittantur:
Cumque
egredi
hali¬
tus
coeperit,
statim
est
recipiens
uas,
linteo,
aqua
frigidissima
madente,
contegendum,
&