241
EPISTOLA.
consilijs Caesaris, & Philippi regis fuisti, ac
dum in Neapolitano Regno Prorex eius vi¬
ces tam honorificè gessisti, & nunc Romae,
vbi & eiusdem Regis omnes res apud te per¬
tractantur, facillimum fuit & est, omnes
audire, omnibus sine interprete (qui dici¬
tur) respondere. Faciliùs est & haec & ma¬
iora quotidie praestare, dum Christiano no¬
mini vigilantissimè insistis. Sed certè vber¬
rimi caeteris fructus, tibi feracissimi ingenij
viro steriles videbuntur, nisi honestissima
quaeque studia, & solertissimas quasque actio¬
nes addidisses, quorum quaeso omnium ge¬
nerum numismata fundis, & tam veteru,
quàm recentium more diligentissimè cudis?
Quorsum ex herbis, lapidibus, metallis stil¬
latitios humores elicis, nisi quia in homine
omnibus numeris absoluto nihil desideran¬
dum esse, censes? omnia igitur exactissimè
nosti, omnia prudentissimè operaris: quod
inde mihi conijcere, vel potius certè intelli¬
gere liceat, quòd cùm anno proximo in au¬
la serenißimae Margaritae ab Austria (ad
quam te contuleras eius inuisendae gratia)
sermo de chymicis incidisset, tu tanta vber¬
tate,