97
SECRETVM.
33
turum significabit; imo vero. Hic igitur antiquae
aestatis finis esto; quae non aliter flores ex spicis,
quam noua spicas ex, crescentibus calamis, pro¬
duxit, Iulij mensis calore continuo seminarium
opus disponente atque mouente ad floridam per¬
fectionem. Age vero, fili mi, tu cum videas om¬
nium, vegetabilium atque plantarum, flores, fu¬
turi seminis atque fructuum certissimum, signum
esse, secundum, cursum, naturae; (de monstris
enim sermo, nobis non est) erige te in optimam
Augusti mensis aestatem, & post flores tuos me¬
tallicos, certissimum te metallum metallique se¬
men, visuraum confide, neque id, sanè non multo
admodum calore augmentato, sed quanta dum¬
taxat prima, Augusti pars, requirit. Cum ergo
flores, segetis tuae iam apparuisse videris, trium
dierum ac noctium spacio eundem ignem ci¬
nerum administrato, quantumque exhalatio¬
num: videris ascendisse, tantum fac in pluuiam
conuertas, nec eam quidem copiosam, ne corru¬
ptio florum ante sequatur, quam semina formentur.
Die autem quarto habeas arenam lotam siccam¬
que &, cribratam, quam calefac ad ignem len¬
tum, exceptoque cinere praedicto ex patella, furni
Athanor, impone in eam dictam arenam, non
nimis feruidam, in quam colloca vitrum tuum
non frigidum, sed aeque calidum cum calore
arenae, circum fundendo arenam ad materiae alti¬
tudinem, subtus vero ad trium digitorum latitu¬
dinis profunditatem. Cumque hoc factum fuerit
spacio vnius septimanae, da ignem arenae, absque
ignitione fundi patellae, aut tam diu donec, videas
ruborem
C