433
196 HIERONYMI RVBEI
trésue guttae cum aqua acetosae praeberi con¬
sueuerunt grandioribus natu, ad quinque, &
sex guttas exhibent. Sunt qui in aetate consi¬
stentiae ad unciam ascendunt, cum unc. 1. &
sem. sirupi ex acore citri, & uncijs quatuor
iuris pulli, in quo opportunae morbis herbae
efferbuerint: habenda tamen ubique tempe¬
ramenti ratio; nam humidioribus, saepiùs, ac
maiori copia; siccioribus parciùs exhibendum;
atque ego uix unquam drachmam superarem.
His qui sese à morbo reficiunt, mirificè con¬
uenit, caloremque instaurat. Plerique octo ho¬
ris oleum hoc extrahunt, in furno superiùs
contecto, quibusdam foraminibus ad latera
factis, ut expirare possit; ibi retortam cucur¬
bitam, luto diligenter munitam, ponunt,
gnemque leuem primi gradus succendunt,
post aliquod temporis spacium, uti hora ter¬
tia augent ad secundum gradum; tursus tem¬
pore medio, ad tertium gradum ascenden¬
dum, ut prunae cucurbitam attingant, ad
iusque partem mediam ascendant. Hora se¬
ptima, ad quartum ignis reuerberatorij gra¬
dum ueniendum est, ut prunae superiùs cucur¬
bitam, & ad latera totam circumdent: hic au¬
tem ignis adhibendus erit, dumuas recipi¬
ens, non amplius sit coloribus eius materiae,
infectum. Sunt qui oleum hoc aqua arden¬
te saepiùs perfundant, & aquam abstrahant,
ut efficiatur minus acre, ac magis tenue; Sed
ut de