457
352 GEMMARVM
integri circuli reuolutionem, latiùs ac foecun¬
diùs impraegnantur viribus ac virtutibus coelc¬
stibus, quibus ad resolutionem omnium, soli¬
dissimorum etiam corporum aptae fiunt & ido¬
neae. Inferiores tamen coelestes etiam expositae
ventri terrae, virtutes easdem accipiunt eodem
tempore, sed alio medio, nempe terreo, quo
coagulandi omnia vim acquirunt, & suum ar¬
gentum viuum. Inter sulphura quaeque hoc
nicum est excellentissimum, vt etiam argentum
viuum, quod docuimus prae caeteris praestantis¬
simum, ac magis philosophicum. Quanquam
& alia multa sulphura sunt philosophica, pari¬
ter & argenta viua, non tamen in tanta subtili¬
tate virtuteque sublimata. Sunt igitur aquae phi¬
losophorum istae caeteras inter praestantissimae,
vti formalis vna, coelestis & superior: altera ma¬
terialis & inferior: quę tamen ambae nascuntur
ex vna & eadem radice, nec nisi per industriam
& applicationem ad hoc artificium spagiricum
differunt: vt confirmetur quod suprà per Her¬
metem docetur: Quod est inferius, est sicut id quod
est superius, & econtrà. Ne in posterum igitur quis¬
piam (vt solitum est hactenus) conqueratur de
obscuritate lapidis & lapidum philosophorum,
iam satis claros, perspicuos, diaphanos, & illu¬
stres ex obscurioribus adhibui, illustraui, lucique
suę reddidi vobis lectoribus ingeniosis, quò re¬
sponderent vltima primis, & econtrà videlicet
artifi¬