241
EPISTOLA.
doctissimè fecisti, & si laude omnes digni censentur,
qui, vt hominum generi prodessent, vel artificia quae¬
dam, vel ad artes instrumenta & supellectilem, excogita¬
runt, tanto maiori censendus es honore, tu pruden¬
tissime Carole, qui & meo, & totius nostri ordinis iu¬
dicio vtrunque simul es assecutus. Nam & argumen¬
tùm tibi susceptum, ac sapientissimè inuentum com¬
probasti: & modum, quo quis Quintam (quam vo¬
cant) Essentiam elicere possit, ostendisti, ita vt nihil
ad exactum opus in posterùm desideretur, nihil prę¬
terea non dilutum reliquisti, quod huius artis irriso¬
res vel attulerunt, vel se contrà afferre posse, putaue¬
runt. Miro enim artificio vel diuidendo confutas, vel
propugnando aduersariorum rationes irritas red¬
dis, vel argumentando tuas omninò veras & inuin¬
cibiles esse, confirmas, quod quidem non modò ita
esse statuere ausim, vt nostri medici omnes ad vnum
iudicauerunt, verumetiam (quod possum) omni lau¬
de e encomio, si vnquam detur, tuos honestissimos
lebores efferre cogor. Nihil enim honestiùs, nihil
vtiliùs, nihil denique admirabiliùs esse duco, quàm
noua semper inquirere, quibus hominum generi pro¬
desse possimus, ac de omnibus benemereti, vt te
quidem in vniuerso hoc opere studuisse, videmus.
Vnum tamen ad huius rei summam deesse putaui,
quòd adhuc intra priuatos parietes rem tantam de¬
litescere patiaris. Fac igitur vt tandem in lucem pro¬
deat: Vt mihi iucunditati, optimis quibusque vtilitati,
studiosis commodo, tibi ac posteris orna¬
mento in perpetuum esse
possis. Vale.
VESPA¬