222
PRAEFATIO
fusa in suae opinionis hostes dicacitas, nimia maledi¬
centia; hi sunt illi Lupini, haec illa vtriusque medico¬
rum Herculis illota Aloe: cuius sanè amaritudi¬
nem, vt tollere nobis difficile est, ita vobis (ni fallor,
fuerit fructuosum: etenim hoc pacto illos feliciter
concoquetis cibos, quos antea ne gustare quidem
sustinuistis; illos inquam autores intelligetis, dice¬
tisque dulciores nectare atque ambrosia: quos olim in¬
tricatos, obscuros, tautologos, futiles, ineptos, deliros
credidistis. Herculi vitio a nonnullis vertitur,
quod post duos & septuaginta filios puellam vltimo
gigneret imbecillem: Hippocrates autentam dubij se¬
xus libros 72. progenuit, vt an Masculi an Foemi¬
nei, an Hermaphroditi dici debeant, nequeam cer¬
statuere. Nunc enim methodum sequentes vi¬
rilitatem monstrant: nunc illam deserentes, hanc
exuunt: est item quando physiologica cum medi¬
cis, medica cum Astronomicis, chirurgica cum
theoricis sic miscet, vt confusionis potiùs fabrum,
quàm medicinae architectum iure existimetis. Pa¬
racelsus verò rarae inuentionis nec contemnendi iu¬
dicij vir, inerroribus confutandis, Theologicis pro¬
lixè (vtinam non nimis impiè) explicandis, Galeni¬
cis acriter pungendis, fabulisque enarrandis tantus
est: vt illis amplissimam possessionem dedisse, Chy¬
miam verò & medicinam veluti in pistrinum co¬
egisse videatur. Nihilominus cùm omnes verè stu¬
diosi hoc ipso hydropicos referant, quòd non vnico
contenti haustu de ipso scientiae fonte ad satietatem
bibere elaborent: purgandum esse vtrumque autho¬
rem semper existimaui, & heterogeneum quod¬
cunque