97
SECRETVM.
37
que valido igni adute, donec optime candescat.
Si itaque in tali igne nullum omnino fumum de¬
derit, ac exceptum ex igne pondus suum aut nihil
aut exiguum quid diminutum ostenderit, satis
bene maturum esse indicat. At si impositum car¬
bonibus antequam candescat, fumum emiserit,
& pondus suum multum imminutum fuerit,
certum signum est maturitatem, quam Philoso¬
phico vocabulo Fixionem vocant, non esse conn¬
pletam. Quapropter secretum tibi, fili mi, aperio,
quòd maturationis ignis tantus esse debet post sui
augmentationem successiuam, vt fundus patellae
atenam continentis nonnunquam etiam igne¬
scant: non tamen continue. Vt vero vitrum tuum
non timeat tantum calorem, poteris ipsum mu¬
nire cum aliquanto luto Philosophorum, ex subtili
argilla purgata ab omnibus lapillis cum fimo
equino taminata, & multum conquassata. ne sit
tamen luto altius obductum quam ad altitudi¬
nem materiae in vitro, aut paululum altius, vt co¬
lores bene discernere possis. Ad hoc autem vt
vitrum tuum luto obducas, necessario requititur,
vt ipsum ex arena eximas, vel cum in arenae
ignem imponere volueris ante impositionem eius,
postquam ex cineribus exemisti, infrigidari per¬
mittas, & luto tandem circummunias; a fundo
scilicet vsque ad materiam in vitro contentam:
cumque lutatum probe fuerit, & exsiccatum, si
nullis fissum est rimulis, impone in arenam aut
frigidam aut tepidam, & sic ignem subiicias de¬
bitum & conuenientem. Sin vero rimas fecit,
ptius easdem oblutato, ac tandem ita vitrum
tuum
C 3