241
Non sunt
idem.
8 DE QUINTA CHYM. FSSENTIA.
omnia corruunt, & ut ille sapiens dixit, quòd
experientia locum demonstrationis in arti¬
bus obtinet, ueritatem enim cognoscere fa¬
cit. acquiritur autem (ut, inquit Gale. lib. de
sectis) uel casu uel consultò uel imitatione,
& ob id queri debet, & edoceri à probatis,
& expertis artificibus, quorum paruus est
numerus, nec dicere sufficit: ego, & tot alij
sumus hoc experti, & falsum esse comperi¬
mus: quoniam per locum à minori ad majus
in dialecticis non ualer consequentia, & ad
hoc Geber Arabs summus Philosophus in
sua summa artis chymicae his uerbis contra
negantes principia respondet. Qui talia lo¬
quuntur sunt similes pueris, qui cùm è do¬
mo nunquàm fuerint egressi, nihil aliud es¬
se in mundo credunt praeter id, quod per spe¬
culum uident, & ijdem etiam, cùm uel mi¬
nimum pondus è terra subleuare non ualent,
neminem alium id posse praestare certò cre¬
dunt, ex his quę diximus satis probauimus
maximam esse fidem praestandam in scien¬
tijs, maximè uerò in artibus, sensibus, &
experientiae.
SECVNDA PROPOSITIO.
SEcunda propositio erat an natura, & ars
sint idem uel distinguantur, & reliqua.
Primò probatur quòd non sunt idem,
quia