222
13
LIBER
51. In acutis ex aluo liquida lassatos, caput
dolentes, siticulosos, vigilantes, valdè rubicunda
egestione solutos, timor est ad insaniam deuen¬
turos esse, si difficulter spirauerint. Immo vbi
quis cum virore pallescit, bene spirare noxium
non est in acutis, aluo insuper probè egerente,
Coac. praen.
52. Liquida alui egestio in acutis, & acerua¬
tim & paulatim exiens, mala. altera quippe vigi¬
lias, altera exolutionem facere poterit. Coac.
praen. & lib. progn.
53. In acutis egestio valdè aquosa, non desi¬
nens, mala: & magis si etiam sitim non habue¬
rit. valdè item rubicunda deiectio mala est. mala
quoque valdè cum virore pallida, aut alba, aut
spumosa, aut aquosa, & parua, & viscosa, & lae¬
uis, & cum virore suppallida. mala est soporosis
item & torpefactis: liquida autem egestio pessi¬
ma. letale est autem & sanguinem manare, mul¬
ta grumosa egestione, itemque alba & liquida,
cum ventre intumescente. Coac. praen. & 1. pror.
54. Qui liquida ad necessitatem demittit in
acutis, citò intumescens, habet quid conuulso¬
rium: velut Aspasij filio euenit. superrigere his per¬
niciosum. ille verò ex his conuulsus atque infla¬
tus, vbi diutiùs aegrotasset, ori putrefactio viridis
superuenit. 1. prorrh.
55. A ventre tenuia non sentienti prodire, ei
qui est apud seipsum, perniciosum, velut hepa¬
tico. ibid.
56. In