222
SECVNDVS.
18
corporis signum erit, sed ipsius tantum vesicae.
lib. progn.
93. Capillorum defluuium in acutis, ma¬
lum. lib. progn.
94. Si oculus fuerit A. ruber, B. coruscans, C. au¬
dax, D. obscurus, E. caliginosus, F. nictabundus, G. dis¬
coloratus, H. debilis, I. si oculorum albas attollat
aeger, L. si supercilia fuerint curuata, vel liuida, in
acutis summum malum portendunt, & pleraque
letalia sunt signa. A. Coac. praen. B. ibid. C. 6. epid. D. Co.
ac. praen. & lib. progn. E. 6. epid. & Coac. praen. F. 2.
epid. H. epid. I. 6. aph. & lib. progn. L. Coac. praen. &
lib. progn. de his autem postea in 4. libro.
95. Quibus acutè aegrotantibus supra aurem
rubor fuerit, & perinde ac pleuritici calescunt,
& aluus biliosis ac graueolentibus turbatur. hi
vicesima die ac etiam aliquando quadragesima
periclitantur: vbi verò has effugerint, seruan¬
tur. Coac. praen.
96. Color totius faciei alteratus, malum &
perniciosum in acutis. lib. progn.
97. Faciei corruptio, non ex manifesta ali¬
qua causa (nempe vigiliis, fame, alui exturbatio¬
ne) facta, nisi sedetur per diem integrum & no¬
ctem, lotalis. corruptio autem faciei, huiusmodi
est. oculi caui, nasus acutus, frigidus, conuulsus,
tempora collapsa, aures frigidae & contractae, cu¬
tis dura, rigens, pallida, nigra. liuescens ex his pal¬
pebta aut labium, breui mortem praesagit. Coac.
praen.
C
A simplici
partis affe¬
ctu.