433
DE DISTILLAT. SECTIO III. 207
Ad capitis dolorem ex frigiditate genitum atque
item antiquum.
IOANNES Herculanus medicus, cen¬
tum iam & quadraginta annis, in Ferra¬
riensi Gymnasio celeberrimus, cuius ad¬
huc opera cum laude uiuunt, ubi sola intem¬
peries est, nihil melius aqua ardente putat.
Quòd si adfuerit materia, purgato corpore,
proderit aqua è floribus dictamni albi, na¬
ribus infusa, atque item uerbasci, fronti
imposita; Hoc etiam oleum iuuabit; quod
habet resinae terebinthinae libram, masti¬
ches, cinamomi, nucis myristicae, cuiusque
drachmam; caryophyllorum, galangae, ze¬
doariae, ladani, singulorum sescunciam, suc¬
ci ebuli, succi cucumeris syluestris, cuiusque
unciam: terantur quae terenda sunt, & de¬
stillet oleum iuxta artem uitreis organis,
quo pars dolens inungi, & foueri potest.
Capitis morbos frigiditate obortos haec
mnia propellunt.
Ad Capitis dolores à calida causa exortos.
AQUAE plantaginis, rosarum, lactucae,
solani, sedi, adhibitae uel etiam panni
linei ipsis madentes: uidendum tamen
ne humores intrò repellantur
ad cerebrum.
Cerebro