222
SECVNDVS.
20
108. Quin & cum corporis grauitate, vngues
liuidi aut nigri, letales. Coac. praen. & progn.
Huiusmodi quoque sunt illa.
109. Supinum iacere, & manus atque crura
extenta habere: si etiam pronus iaceat, de cerui¬
cali ad imum lectum delabatur, si nudos pedes
habere expetat, nec calidos, & manus, & collum,
& crura inaequaliter disiecta & nuda, letale ma¬
lum. lib. progn.
110. Letale item hiantem semper dormire, &
cruta supini iacentis valdè incuruata esse ac com¬
plicata. ibid.
III. Item erectum sedere velle, in omnibus
acutis malum est. ibid.
Si vero letalia & periculosa huiusmodi signa ab
actionibus laesis, ab excrementis, & simplici par¬
tium affectu petita acutè laborantibus non acci¬
dant: euadere queunt. sin minus, pereunt; tantoque
certius & citius: quanto letalium signorum maior
erit concursus. Aique hactenus de acutis.
Nunc de longis indefinitis sequitur
praesagium.
112. In morbis longis iuxta aurem tumores
parui momenti sunt. sabguinis fluxiones ac ver¬
tigines insuper appatentes, malae atque letales.
Coac. praen.
113. In longis morbis abscessus circa aurem
suppurati, non valdè albo & inodoro pure, occi¬
dunt. praecipuè autem mulieres. ibid.
C ij