222
TERTIVS.
24
manuum torpor: eos aut syderatos, aut comitia¬
les, aut obliuiosos fore expecta. ibid.
18. Qui caput dolent stupore detenti, dolo¬
rosi, oculum rubicundum habentes, sanguinem
effundunt. ibid.
19. Quibus caput dolet, & aures humectas
habent, & fluentes: his cauum palatum, & den¬
tes inter se non directo tespondentes. 6. epid.
20. Quibus sanis subito dolores capitis acci¬ *
dunt, & subitò emutescunt, in septem diebus ni¬
si febris corripuerit, pereunt. Coac. pran. & 2.
dem.
21. Quibuscunque sine febribus dolores
fiunt capitis grauissimi, diuturni fiunt, & mul¬
tas recidiuas habent. 2. prorrh.
22. Quicunque ex dolore capitis hebetem
visum habent, & rubor quidem ipsis fit in ocu¬
lis, & pruritus frontem vexat: his sanguis sua
sponte manans opitulatur. ibid.
23. Quibus dolores circa caput & frontem
ex magnis ventis fiunt, & ex frigoribus. eos ca¬
lefactos grauedines demittunt; & sternutatio¬
nes, & muci prosunt, siue sponte effluant, siue
coactè. ibid.
24. Quum grauedinem tussis exceperit:
sternutatione nihil dolorem sedante, necesse est
tubercula & decolorationes succedere. ibid.
25. Quibus autem dolores sine manifesta
causa fiunt, & diuturni, & in toto capite, sunt¬
que ipsi & graciles & debiles: his praedicen¬
C iij